Rozmiar: 15909 bajtów

CLXXXVII.

1344, Juli 30. Frankenstein.

Derselbe befreit das Kloster und dessen Unterthanen von allen herzoglichen Abgaben und Gefällen mit Ausnahme von allgemeinen, vom ganzen Lande zu fordernden Hülfsleistungen.

In nomine domini amen. Nicolaus dei gracia dux Slesie et dominus in Munstirberg notum facimus universis, quod respicientes benivolentiam domini Segehardi abbatis et fratrum suorum in Camentz, qui nobis consueta pietate, dum essemus ab omnibus civitatibus et subditis nostris adiutorio derelicti, in arta necessitate, ubi fides lucet, notabiliter subvenerunt, nos in eiusdem ipsorum fidei et multarum precedentium dignationum, quibus nos ipsorum pietas hactenus est devoto studio prosecuta, debitam recompensam, memores nichilominus multarum petitionum nostrarum, quas in tempore nostri dominii ad utilitates et indigentias nostras non sine multipli­cibus ipsorum dispendiis favorabiliter admiserunt; quamvis iuris scripti beneficio clericorum possessiones et predia plena potiri debeant libertate, tamen propter multas oppressiones, iacturas et dispendia, quibus per felicis memorie ducem Bolconem dominum et genitorem nostrum carissimum predictum monasterium Camentz cum suis adherentiis multiplicibus est hactenus incomodis aggravatum, moti affectu et desiderio speciali promittimus bona nostra fide et sine omni dolo dicto domino abbati et conventui monasterii Camentz presentibus et futuris, ut ab ipsius mona­sterii curiis, villis et prediis, scultetis tabernariis, opilionibus et simpliciter ab omnibus hominibus iurisdictionis ipsorum a data presentium in antea totis futuris temporibus nullas nisi in tempore generalis subventionis, quando nobis per civitates nostras et nobiles districtuum subventum fuerit, petitiones seu precarias aliquomodo postulare aut ipsis vel ipsorum curiis, hominibus et posses­sionibus iurisdictionis ipsorum, ut prefertur, aliquas oppressiones, turbationes aut gravamina inferre personaliter vel permittere per aliquos ex nostris subditis quomodolibet irrogari. Si tamen nostra petitio ad ipsos vel ipsorum homines vel curiarum magistros in tempore generalis subventionis, ut premittitur, directa fuerit, ipsius nichilominus admissio vel exauditio dominorum abbatis et conventus monasterii Camentz supradicti relinquitur libere voluntati; nobilibus Lud­wico de Hakeborn, Witegone Boemo, Petro de Cuncendorf, Jenchino de Comerel cappellano, Andrea, de Eycholcz mareschalco et Johanne de Altamutha notario, familiaribus et fidelibus nostris, testibus ad premissa. Datum Frankinsteyn in die Abdon et Cennes martyrum beatorum, anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto.

Or. Perg. Das S. des Herzogs mit Rücksiegel an einem Pergamentstreifen.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów